- ASSIA Troadis
- ASSIA Troadisapud Plin. l. 36. c. 17. In Assia Troadis fareophagus lapis fissili venâ scinditur; est regio circa Assum vel urbis Assi territorium. Unde Assius lapis hic dictusest, de quo vide infra, in voce Sarcophagus. Stephanus tres Assos habet, quae tamen una eademque. Nam Assus Lydiae, quam vocar, eadem est cum Asso Troadis, eademque Mysiae prope Atamen, quae inter Mysiam et Lidyam ab eodem ponitur. Haec eadem tandem Α῎ςςος Aeolidis, quae Mitylenaeorum fuit colonia etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1203. et 1204.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.